previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

79. [273] nec vero M. Caelium praetereundum arbitror, quaecumque eius in exitu vel fortuna vel mens fuit; qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius. Anti- [p. 1082] quam1 eius actionem2 multum tamen et splendida et grandis et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio. Graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae; defensiones, etsi illa erant in eo meliora quae dixi, non contemnendae tamen saneque tolerabiles. Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat. Sed de [274] M. Calidio dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e multis, potius inter multos prope singularis fuit: ita reconditas exquisitasque sententias mollis et perlucens vestiebat oratio. Nihil tam tenerum quam illius comprensio verborum, nihil tam flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita pura erat ut nihil liquidius, ta libere fluebat ut nusquam adhaeresceret; nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut ait Lucilius, structum verbum videres; nec vero ullum3 aut durum aut insolens aut humile aut [in] longius ductum4; ac non propria verba rerum sed pleraque translata, sic tamen ut ea non inruisse in alienum locum sed immigrasse in suum diceres; nec vero haec soluta nec diffluentia sed astricta numeris, non aperte nec eodem modo semper sed varie dissimulanterque conclusis. [275] erant autem et verborum et sententiarum 'illa lumina quae vocant Graeci σχήματα, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. QVA DE RE AGITVR autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id5 ubi esset videbat.

1 antiquam Stangl: quam L: nimiam Eberhard

2 dictionem maluit Martha

3 ullum vulg.: nullum L

4 in ante longius secl. vulg.

5 id Corradus: et L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: